CUM FU ÇU, sive Confucius quem Sinenses uti Principem Philosophiæ suæ sequuntus, & colunt, vulgari vel domestico potius nomine Kieu dicto; cognomento Chum nhi, natalem habuit sedem in Regno Lu, (quod Regnum hodie Xantum dicitur) in pago çeu ye territorij Cham pim, quod ad civitatem Kio feu pertinet; hæc autem civitas paret urbi Yen cheu dictæ. Natus est anno 21. Imperatoris Lim vam. Fuit hic tertius & vigesimus è tertia Familiâ, seu domo Imperatoria, Cheu dicta, cycli 36. anno 47. Kem sio dicto; secundo item & vigesimo anno Siam cum Regis, qui ea tempestate Regnum Lu obtinebat: die 13. undecimæ lunæ Kem çu dictæ, sub horam noctis secundam, anno ante Christi ortum 551. Mater ei fuit Chim, è Familia prænobili Yen oriunda; Pater Xo leam he, qui non solum primi ordinis Magistratu, quem gessit in Regno Sum, sed generis quoque nobilitate fuit illustris; stirpem quippe duxit (uti Chronica Sinensium testantur, & tabula genealogica, quæ annalibus inseritur, perspicuè docet) ex 27. sive penultimo Imperatore Ti ye è 2. familiâ Xam. Porro natus est Confucius Patre jam septuagenario, quem adeo triennis infans mox amisit; sed Mater pupillo deinde superstes fuit per annos unum & viginti, conjuge in monte Tum fam Regni Lu sepulto. Puer jam sexennis præmatura quadam maturitate, viro, quam puero similior, cum æqualibus nunquam visus est lusitare. Oblata edulia non ante delibabat, quam prisco ritu, qui çu teu nuncupatur, cælo venerabundus obtulisset. Annorum quindecim adolescens totum se dedere cæpit priscorum libris evolvendis, & rejectis iis, quæ minus utilia videbantur, optima qnæque